- VINUM
- VINUMquô Auctore mortalibus sit monstratum, diximus paulo supra. Graecis id Oeneum, unde et οἴνου nomen, an Icarum, Italis Ianum, dedisse, refert Athenaeus, l. 15. uti et far: sed utrumque non tam potui aut cibo quam divino cultui et sacris instaurandis, teste Lactantiô, l. 7. c. 6. quod in populo Dei similiter obtinuit. Ita primitus eius in Sacris usus insignis, et quidem cum apud Hebraeos, materia rerum, quae Deo offerebantur, esset varia, sacrificiorum quaedam Victimae, alia Oblationes, nonnulla Libamina, dicta sunt, prout vel pecudes, vel fruges vel olei Vinique liquores. Deo offerebantur. E quibus illae ad aram mactabantur; istae sacrô ritu templo inferebantur; parsque eorum adolebatur: hi autem Sacrificiis affundebantur ac in altari Deo libabantur. Et quidem libamen ex Vino affundebatur holocaustis et sacrificio votivo ac spontaneae oblationis, et in festis; quibus et munus dapale adiungebatur. Exodi c. 29. v. 40. et Numer. c. 15. v. 3, 4, 5, 7. Nec Vini usus sacet in N. T. cessat, utpore, in sacra Synaxi, institutus in symbolum pretiosi CHRISTI sanguinis; sicut panis in eodem Sacramento, Servatoris corpus fractum ac mortuum pro nobis, significat, exhibet atque obsignat, 1. Cor. c. 10. v. 16. et c. 11. v. 25. et seqq. Vide quoquesupra ubi de Hierologia nuptiali, it voce Sanguis. Apud Gentiles, Hebraeorum ritus non paucos in sacra sua transferentes, similiter Vinum frequenter adhibitum est, etiam cum Bonae Deae operarentur: Sed in his sacris non suô, venim lactis nomine, appellabatur, quod illa Vinum bibens a Marito suo fuerit interfecta, unde et amphora, quâ vinum in fanum eius inferebatur. Mellaria dicta est. Quo refert Ioh. Britaonicus illud Iuvenalis, Sat. 9. v. 115.—— Taceant illi, sed prodere maluntArcanum, quam subrepti potare Falerni,Pro populo faciens, quantum Laufella bibeat.Vide Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 2. c. 19. Fundebant vero vinum, tum initiô sacrificii accensâ arâ, et ture impositô. Ovid. l. 5. Trist. El. 5. v. 11.Da mihi tura puer pingues facientia flammas;Quodque pio fusum stridat in igne merum.Quam ob causam, merum thuris socium Arnobio cluit l. 7. Tum postea mactatis iam et illatis victimis. Homer. Il. γ. v. 292.Ἦ καὶ ἀπὸ ςτομάχους ἀρνῶν τάμε νηλέϊ χαλκῷ,Καὶ τοὺς μεν` κατέθηκεν ἐπὶ χθονὸς ——Οἶνον δ᾿ εν κρητῆρος ἀφυςςόμενοι δεπαέςςινΕ῎κχεον, ἠδ᾿ ἤυχοντο θεοῖς ἄει γενέτῃσιν.Vide Desid. Heraldum ad Arnobium d. l. p. 273. Pocillum vini a Papyrio Imperatore adversus Samnites dimicaturo, Iovi votum, si vicisset, memoratur Livio, l. 10. c. 42. extr. et Plinio, l. 14. c. 13. Inferiis quoque praeter lactis fontes, vinum additum, teste Siliô Italicô, l. 16. v. 308.Ipse tenens nunc lacte sacrô, nunc plena LyaeôBocula ————Et quidem Manibus cum parentabant, rogum senuh hrumve conversâ manu vinô respergebant, poeula libabant, estusô vinô vasa in iguem mittebant, nigtas hostias immolabant, Alex. ab Alexandro, Genial. Dier. l. 5. c. 26. Quod quamvis prohibuisset Numa, propter rei inopiam; Decemviri tamen vinô quôvisid sieri petmiserunt, murratô exceptô. Numae autem lax fuit: Vino rogum ne respergito, apud Plin. l. 14. c. 12. ubi Dlechampii Notas vide. Inferorum item Sacris, quibus Manes evocabantur, adhibitum. apud Homerum, Virgilium, Silium, ad quem postremum Dan.Heinsius videndus, l. 13. Primum autem Romae publice Vinum ac tus sacrisiciis publice praebitum Q. Fabiô P. Deciô Cop. Liv. l. 10. c. 23. Verum ex imputata vue libari Diis, nefas statuit posthumta lex Numae, apud Plinium, d. l. Porro Vinum novum Athenienses undecimâ die mensis Anthesterionis libabut, votis conceptis, ut innoxius salotarisque ipsis illius usus foret, precati, quam festivitatem sacramque ceremomam Πιθοιγίαν dixêre. Eiusdem mensis die 6. Boeotii, fausto Gento sacrô prius factô, vinum degustabant ptimum, Favoniô iam silente, cuius rei rationem Plutarchus exponit, l. 3. Quaest. Conviv. 7. De Romanis, nota Meditrinalia sacra ex Varrone, de LL. l. 2. Plinio, Festo, iisque quae supra diximus. Sed et in foederibus vini usus, apud Thraces ac Aegyptios, quos e cornibus boum vina libare alternâ vice, conciliati amoris et perennaturae fidei certissima pignora, consueville, docet Alex. ab Alex. ubi supra, c. 3. Et priscos Reges epulum publice praebentes, vinum phialis aureis aut argenteis temperatum a pincernis accepisse, eôque libatô, quod magui amoris signum esset, calicem cui volebant porrexisse, ntque hoc προπίνειν, propinare, diemque, quô id fiebat, φιλοτησία dictum esse, notat Suidas. Nec omittendum, quod Persae Germanique vetetes de rebus maximis in conviviis ac inter pocula consultarent, quod nullô magis tempore aut ad simplices cogitationes pateat ammus, aut ad magnas incalescat, uti de Germanis ait Tacitus, c. 22. de Persis vide Strabonem, l. 15. Imo et Vinum effudisse, aut eô vestes inquinâsse, bonae Fortunae signum habuêre Romani, teste Rosinô eôdem, l. 3. c. 9. etc. Ab Altaribus Deorum, ad hominum mensas, uti far, sic Vinum procedente aevô, transsatum est, apud quas proin primum coronae natae, gravedim capitis, dolorique, ex eius liberaliori usu obotiri solito, minuendo, uti diximus supra non unô locô. Hinc stipendii locô datum Mezentio Hetruriae Regi auxilio Rutulis contra Latinos venienti. Plin. l. 14. c. 12. Et universo Populo Probus Imperator illud publice, sicut de pane hactenus factum, elargitus est. Quod cum Aurelianus ante facere constituisset, a Caro Praefecto praetorio prohibitus est, dicente, Si vinum populo Rom. damus, superest ut et pullos et anseres demus, apud Cuspinian. Sic apud Hebraeos vinô abstinere maxima habebatur mulcta, Alex. ab Alexandro, Genial.Dier. l. 3. c. 5. etc. Apud eosdem tamen idem religionis erat, ut in Nazitaeis et Rechabitis videre est. Quorum illi, quamdiu votum durabat, abstinere a vino tenebantur, quod ad ipsas uvarum pelliculas et acinos nonnulli extendunt, imo ab omni potu inebriante Gap desc: Hebrew, qualiscumque ille liquor aut undecumque expressus fuerit: Isti, per totam vitam suam, neque Vinum bibebant, neque agros aut vineas plantabant atque extra oppida sub ruguriis ac paupere recto degebant ad hoc mstitutum a parente Ionadabo filio Rechab formati, Ierem. c. 35. v. 5, 6, 7. Quam consuetudinem non paucos Gentilium Sacerdotes imitatos legimus: Isiaci inprimis, nisi bene dilutum, illud non biberunt. Non dissimilem ob rationem, Roinuli lege, Mulierum gravissimum crimen habitum est, si vinum bibislent, quod remulentiâ illas crederet ad libidinem accendi. Unde nec cellae Vinariae, illis commissae, ipsaeque cognatis osculum ferre iussae sunt, ut deprehenderetur, an Legem essent transgressae: qua de re sic A. Gellius, l. 10. c. 23. Mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemiae egerunt: h. e. vinô semper, quod temetum priscâ linguâ appellatur, abstinuerunt: institutumque, ut cognatis osculum serrent (Consobrinis nempe, Affinibus et Propinquis) deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent etc. Imo, cum Egoatius Metellus uxorem, quae vinum gustaverat, peremisset, Factum id non accusatore tantum caruit, sed etiam reprehensore; unoquôque existimante, optimô illam exemplô violatae sobrietatis poenas pependisse, Val. Max. l. 6. c. 3. ex. 9. In solatium veto vini negati, loream, passam, murinam, aliaque id genus dulcia, bibere iis concessum, vidimus supra voce Temetum. Sed et vinum in expeditione neminem bibere, verum acetô universos esse contentos, iussit Pescennius Niger, apud Spartian. c. 10. qui et apud Aegyptum limitaneis militibus vinum petentibus, Nilum habetis, respondit, et vinum quaritis, apud eundem c. 7. cui voce simili querentem populum de inopia ac caritate vini compescuisse Augustum, narrat in eo, Suetonius, c. 42. Apud Carthaginenses idem obtinuisse, ex Platone discimus, qui legis eorum, Ut ne quis unquam in exercitu vinum gustet, sed illô omni tempore aquae potu utatur, meminit de LL. l. 2. Vide quoque ubi de Lugendi ritibus. At modum excessêre, Tatianus, Severus, Encratitae, Manichaei, haereticorumque alii, qui fel Draconis et venenum antiqui serpentis appellantes vinum, etiam in sacra ab co Cena abstinebant. Vide de iis suô locô. Quam ob causam Vini usu suis interdictum voluerit Mahometes, diximus alibi; De Vino vero morituris propinati solito, dicemus infra in voce Vinum Myrvhatum: hîc, quaedam de vulgari promiscuo eius usu, ac Virorum circa illud cura, addituri. Aestimabant Vinum, aetate Veteres, quoque diutius fuisser asservatum, eô maioris habebant. Unde vini cadus in aetate pretiosi, Appuleio, Metam. l. 2. Vina veterana, Senecae, Natur. Quaestion. l. 4. c ult. Lagenae, vini vetusti, Scaevolae ICto, l. 37. ff. de leg. 3. Amaviores calices, Catullo, Epigr. 27. v. 2. Annosus Lyaeus, Tibullo, l. 3. El. 2. v. 19. etc. pro laudato. Modus autem Vinum istinsmodi condendi in doliis erat, ut pice diligenter oblinerent, inque loco statuerent, quo fumus pertingere posset. Marcellus, de Medicam. Operculo superposito et clauso vel gypsato diligenterde argilla. Horat. l. 1. Od. 20. v. 2.—— Graecô quod ego ipse testaConditum levi.Vinum vero celerius fumô maturescere, credebant; Columella, RR. l. 1. c. 6. quod insaluberrimum iudicavit Plin. l. 23. c. 1. Horatius iterum l. 3. Od. 8. v. 9. s.Hic dies annô redeunte festusCorticem adstrictum pice dimovebitAmphorae, fumum bibere institutaeConsiile Tullô.Primus sic picandi reponendique vini auctor L. Opimius Consul. fuit. unde et Opimiani nomen. Plin. l. 14. c. 14. Apothecas fuisse et diffundi Vina solita, annô 663. Urbis, apparet in Consulatu Opimiam vini argumentô, ia intelligente suum bonum Italia. Nempe Apothecae dicebantur cellae vinariae, Plin. côd. l. c. 4. Columella, l. 10. c. 6. Ulpianus, leg. 21. §. sed etsi de nave ff. de furt. Unde Phaedrus, l. 4. fab. §. v. 25.Potrici plenam antiquis apothecam cadis:Cadisque, quorum quiliber capiebat Vini libras centum, ad vina condenda Veteres fuêre plane usi, ut ostendit Plinius, l. 14. c. 14. 15. Notabantur atuem inscriptô nomine et Auctoris et Consulis: Hinc apud Petronium titulus am phorae, Falernum. Opimianum, annerum centum. Et Iuvenalis, Sat. 5. v. 34.—— Cuius patrium titulumque senectusDelevit multa veteris fuligine testae.Ubi et patriae Poeta meminit. Tituli vero in cervicibus pitraciis affixis erant inscripti. Petronius ubi supra, Statim allatae sunt amphorae vitreae diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa, cum hoc titulo. etc. Elegantissime Plautus ita in Poenulo, Actu 4. sc. 2. v. 15. s.Ibi tu videas literatas sictiles EpistolasPice signatas, nomina insunt cubitum longis literis,Ita Vinariorum habemus nostrae delectum domi.Vide quoque supra in Vinea. Porro sicut nix seu nivata aqua percolari et sacco transmitti solebat, quo defaecatior esset, ita et vina eiusmodi vetera percolabant, quo egestis noxiis humoribus, aut faece impuriori mitiora, leviora et liquidiora fierent. Quod σακκλζειν et σακκελίζειν Graeci dixêre. Plin. l. 19. c. 4. Inveterari vina saccisque castrari, seu ut in MS. castigari. Similiter Iudaei in colo, vel in sudario, vinum percolabant, ne culex, aut aliud animalculum per Legem prohibitum, tamquam immundum, ab incautis absorberetur. Unde Graeci Interpretes Amosi, c. 6. v. 6. Οἰ πίνοντες τὸν διυλισμεν´ον οἶνον. Qui bibunt percolatum vinum. Et ad hunc ritum alludit Christus, cum Scribas et et Pharisaeos διυλίζειν τὸν κώνωπα, percolare culicem ait Matth. c. 23. v. 24. voce hâc proprie vinulam signisicans, uti vocat Scaliger, i. e. vinarium culicem, quem ex vino acescente nasci eôdemque ali ac pasci, Aristoteles tradit, Histor. l. 5. c. 19. Vide quoque Plutarch. contra Stoicos et Symposiac. l. 4. c. 1. Antaolium, Geoponic. l. 6. Bochartum, Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 17. Alios. Percolatum dein sic vinum dulcius reddebant melle admixtô, quod mulsum dicebatur, Macrob. l. 7. c. 12. Vide Thom. Dempster. Paralipom. ad Rosin. l. 5. c. 30. Sed hac de re plura, paulo post. Graeci, cum prius meracum biberent, ab Amphictyone, Atheniensium Rege, a Baccho edocto, diluendi temperandique Vim modum didicêre, ut refert Philochorus apud Athenaeum, l. 2. Unde Lex eius, εν οῖς συμποσίοις μὴ πίνειν ἄκριτον, in conviuns merum vinum ne bilbunto. Confectô tamen iam epulô, mensis secundis, libari merum vinum, quod ἀγαθοῦ Δαίμονος dicebatur, voluit, hâc ea de re Lege scriptâ: Προσφέρεςθαι μετὰ τὰ σίτα ἄκρατον μόνον ὅσον γεύσασαι, τὸ ἀγαθοῦ Δαίμονος. Quô poculô delibatô, quod δεῖγμα erat τῆς δυνάμεως τοῦ ἀγαθοῦ θεοῦ, poculum iterum impleri solebat; teste Apollodorô, περὶ Σώφρονος, l. 4. sed infundebatur Vinum dilutum; atque hoc non degustabant modo, sed quantum vellent, bibebant, dicebaturque τοῦ Διὸς Σωτῆρος, Iovis Servatoris. Vide supra in voce Servator, et plura in hanc rem, apud Sam. Petitum, Comm. in LL. Attic. l. 7. tit. 11. Addo saltem, ab eo tempore, quô Vinum diluere didicêre mortales, την` ἀκρατοποσίαν meri potationem, probro apud Veteres versam fuisse ex Athenaeo, l. 10. eamque Scythicam potationem appellatam: semperque modestis et temperantibus in more fuisse tem ulentum Bacchum sobriis temperare Nymphis: quod a quo et quando coeperit, quot etiam modis et quantâ aquâ Vinum temperari solitum sit, pluribus docent Hier. Mercurialis, Var. Lect. l. 1. c. 18. et Stuckius, Convival. Antiqq. l. 3. c. 11. Uti vero temperando vino aqua admitxta, sic dulcedinis causâ, mel additum, uti iam innuimus, praecipue vino austero ac forti, quale Falernum et Massicum, cui mel Atticum, vel eriamSiculum, miscebant Romani, uti dixim us supra, ubi de Mulso. Aliud erat Vinum melitites, quod adiectô ad quinque austeri musti congiô mellis nuô, et salis cyathô, fieri consuevisse, docet Dioscorides, l. 5. c. 15. Superaddidit luxus ungnenta, rosas, corollas, alia: utque color placeret magis, aloe odoratâ ac cinnamomô cum adulterabant, uti tradit, Plut. Symposiac. l. 6. c. 7.Οὐκοῦν καὶ τὸν οἶνον οἰ μεν` ἀλόαις χρωτίζοντες, ἢ κιναμώμοις καὶ ἐφηδύνοντες, ὥσπερ γυναῖκα καλλωπίζουσιν ἐις τὰ συμπόσια καὶ προαγωψεύουσιν, de quibus aliisque Veter. circa vinum deliciiis, vide Plin. Casaubon. ad Athenaum, Salmas. ad Solin. et Hist. Aug. Alios, et hîc passim. Coronabantur autem in conviviis vina. Hinc Virgil. l. 1. Aen. v. 728.—— et vina coronant:Eiusque imitatione Statius, l. 3. Sylv. 1. v. 75.—— festasque dapes vedimitaque vinaAbripiunt famuli ——Metonymice, quia videl. calices coronari mos fuit: imo et in ipsum poculum nonnumquam flores indebantur, ut dictum. Vide quoque Tertullian. de Coron. Milit. et plura hanc in rem apud Car. Paschal. Coron. l. 2. c. 2. Sicque coronata poscebantur, a convivis ultro sese ad hilaritatem invitantibus. Cicero 1. Verr. c. 26. Fit sermo inter eos et invitatio, ut Graecô more biberetur: hortatur hospes poscunt maioribus poculis. Sic Horatiani convivae Nassidiem calices poscunt maiores, l. 2. Sat. 8. v. 35. Et in convivio Trimalcionis, potionem poposci. Unde Martialis, l. 2. Epigr. 59. v. 3.Frange toros, pete vina, rosas cape etc.quô de more vide Io. Frid. Gronov. Observation. l. 4. c. 4. Ad quod dein latus pocula circum ferri consueverint, dictum supra. De aliis Vini usibus ut everbum aspergam, e Vino uti divinaverint Veteres itidem surpa diximus, ubi de Divinatione: Spartani infantes vinô abluebant a partu, argumentum sumpturi, an epilepsiae obnoxii forent; Alexander ab Alexandro mox laudandus, l. 2. c. 25. Alexander conspergebat pretiosô unguentô vinôque odoriferô pavimentum et aliis suffimentis sibi suffumigari patiebatur, Athen. l. 12. . 18. Etiam cadavera Graeci suorum vino et unguentô inspergebant, uti docet Alexander Neapol. Genial. Dier. lib. 3. c. 7. ut plura omittam. Celebriora apud Veteres Vini genera recensentur, Chium, Falernum, Myrrhinum, Pucinum, hodie Vin di Prosecco, cui prima laus daba tur olim, sicut secunda vino Falerno; in Italia, Strabo, lib. 15. Plin. l. 14. c. 6. Fortun. Licetus, de Gemm. Annular. Schem. 49. c. 154. etc. Atque haec apud Latinos. Aegyptia laudat Alexander Aphrodisaeus, Probl. 55. in specie Mareoticum, Gratius, Cyneget. v. 312.Haec illa est, Pharios quae fregit noxia Reges,Dum servata cavis potant Mareotica gemmis.Quae proin classe alexandrinâ Romam advecta, docet Papinius, l. 3. Sylv. 2. v. 25. Inter Graecos Maroniticum, Pramnium, Chium etc. celebria. Vide Eustathium, Od. γ. In Iudaea, vinum Alexander Trallianus commendat Sareptanum, Ascalonire, Gazense, alia. Et quidem de Sateptano et Gazensi, Sidonius, Carm. 27.Vina mihi non sunt, Gazetica, Chia, Falerna,Quaeque Seraptenô palmite missa bibas.Et Corippus, l. 3.—— et dulcia BacchiMunera quae Serapta ferax, quae Gaza creârat.Ascalonite in S. Scriptura est vinum Sorek, a torrente urbi vicino. Vide Sam. Bochart. Hieroz. parte poster. l. 5. c. 9. In Syria vinum Chelbon laudatur Ezech. c. 27. v. 18. quô solo Persiae Reges uti consuevisse, legimus apud Strabonem, l. 15. Vide supra voce Chalybonitis etc. De iis, quae hodie in fama sunt, quaedam paulo post subiungemus. Ita hactenus de Vino, quod αἷμα τῆς ςταφυλῆς, sanguinem uvae, Graeci dixêre, vide quoque Genes. c. 49. v. 11. de Vino aromatite, myrtite, scyllite, innumerisque factitiorum generibus, aliisque huc pertinentibus, vide Auctores supra laudatos, Plinium praecipue totô librô 14. ubi rem Vinariam Veter. prolixe exsequitur, et Salmas. ad Solin. ac Hist. Aug. ubi de vino insuper Fiscali ac Mensali, nec non hîc variis in locis: de Vino recentato, diximus supra; de more inter alia Veterum vinum explorandi, itid. supra voce Pytisma.Vina hodie in Europa celebriora, secundum regiones.α. Canariae Insulae illud proferunt, cui a colore Seceo nomen. β. Candia, Malvatico superbit. Vide supra. γ. Gallia, fere tota Vinô abundat, Britanniâ, Normanniâ et Picardiâ exceptis, quibus vini locô non ingrata est sicera. Sed Aurelianense, deterioris notae habetur. Burgundia, Belnense fundit, excellens Frontiniacum ad Monspelium, similiter Provinica, Auxitani genitrix est: Quae pleraque ad Exteros efferuntut Rotomagô et Burdigalâ. δ. Germania, Vini plurimis in locis ferax est. Inprimis eius proventu celebres sunt: Austria, Franconia, ad Rhenum; ubi nobiliora, Baccaracense, Hochemium, Ringavense. ε. Hispania, generosae naturae profert alicantinum a loco celebris portus Ilice, quae hodie Alicante, dictum. Petri Simonis, ab Auctore, qui vites Rhenanas in Hispaniamtranstulerat, appellatum. ζ. Hungaria, optimae notae producit Tokayense et Sermiense, quod in Austriam, Poloniam, Walachiam deuchitur. η. Italia passim nobili vinô luxuriat: Eminent in Florentino territorio, Vinum de Trebiano; in Genuensi, Vinum di Tabiano; in Lombardia, ignobilia vina proveniunt; dulciora tamen pro insalubribus habentur, et austeriori generi, Garbo dicto, postponuntur; iuxta Neapohm, Vini Graeci proventus est, in Romano territorio Montefiascone, colitur vinum Muscatellinum; Sicilia, insignis notae profert Vinum S. Severini et Syracusarum; ad Vesuvium, lacrimae Christi crescunt. θ. Rhaetia, Veltlinensi, ita enim Vallis Telina Germ. dicitur, clara est. ι. Secco, vide supra et de his Auctorem Anonymum, Hist. Orb. Terr. c. 10. de Commerciis, paragr. 2.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.